Buscar: en esta colección | en esta obra
Gregorio Mayans y Siscar -... > Epistolario > Volumen XII : Mayans y los... > Joan Batta. Albrizzi a Gregorio Mayans y Siscar, 15 de enero de 1734

Datos del fragmento

Remitente Joan Batta. Albrizzi Destinatario Gregorio Mayans y Siscar Pag. Inicio 29 Pag. Fin 29

Texto

1  J. B. Albrizzi a G. Mayans, 15 de enero de 1734

   Illustrissime ac doctissime domine, domine colendissime

   Cesareae Maiestati conciliorum dicatio oblata fuit mihi vel in causa acquirendi pretiosam gratiam viri nobilissimi comitis de Cervellon, ut dominatio V. Ilma. ex inclusa epistola colligere poterit. Quapropter cum sit in animo eiusdem comparare magnum numerum librorum dominationem vestram preclarissimam oro, obtestorque, ut mihi gravissimas commissiones et optatissima mandata exhibeat. Quod ut facilius fiat catalogus librorum meorum una cum pretio singulis apposito transmittere non desino schedam quoque praemonitoriam pro Bollandi editione, ut mihi socios benigne velit comparare. Caeterum cum ista librorum palla mei iuris in Cadice, in qua insunt volumina in adnexa pagina descripta, possem dare dominationi vestrae quoties id sibi gratum foret, et efficerem ut quam primum isthuc pervenerit. Quoad nummorum valorem scire iuvat, Hispaniae nummum aureum, vulgo doppia valere hic paulos 35 circiter. Quod pro bona gubernatione significo. Interim ne mihi deneget optatum honorem sibi et domino praestantissimo comiti inserviendi, etiam atque etiam oro, meque humillime, et quam maxime recommendo, maneo dominationis vestrae illustrissimae humillimus et obsequens famulus

Jon. Baptista Albrizzi, Bibl.

   Venetiis, die 15 ianuarii 1734

BMV, Serrano Morales 7261-2

Volver Arriba