Buscar: en esta colección | en esta obra
Gregorio Mayans y Siscar -... > Epistolario > Volumen XII : Mayans y los... > Giuseppe Rocchi a Gregorio Mayans y Siscar, 30 de octubre de 1765

Datos del fragmento

Remitente Giuseppe Rocchi Destinatario Gregorio Mayans y Siscar Pag. Inicio 534 Pag. Fin 534

Texto

8  G. Rocchi a G. Mayans, 30 de octubre de 1765

   Viro amplissimo Gregorio Maiansio, generoso valentino, G. Rocchi, typographus lucensis, S. D.

   Post humanissimas tuas litteras, datas XV Cal. Iul., alias expectabam, quibus volumen primum operum Augustini recepisse te significares, simulque aliquid aderes de librariis Valentiae, quibuscum gratissimum foret mihi amicitias inire, atque ad eos meis sumptibus et periculo mittere meorum librorum exempla ab ipsis cum assueto decimi nummi lucro in Hispaniis distrahenda. Id quidem praefatis litteris tuis curaturum te ut sperarem effecisti. Quod vero ad primum volumen attinet, ad me iamdiu Alicantio scripsit vidua Ioannis Baptistae Fabiani, et illud recepisse se et ad te misisse. Illud ergo a te probari vehementer opto. Secundum volumen magna ex parte excusum est; sed moram aliquam iniecere additamenta quaedam, ex Pitoeorum editione facienda Novellis Iuliani et tuae luculentissimae Historia interpretatio itemque explanationum ad tit. de diversis regulis Iuris antiqui et Commentarii ad Institutiones illustratio. Has porro lucubratiunculas vere Antonii Augustini opus esse nonnihil dubitarem, nisi tu, vir summe, auctor esses; atque ego certe auctoritate tua in iisden edendis utar. Multa adhuc tecum verba de reliquis Augustini scriptis mihi facienda sunt cum optatissimum a te responsum accepero. Vale et me tuâ insigni comitate et doctrina iuvare perge. Dabam Lucae III Cal. Novembr. MDCCLXV.

BMV, Serrano Morales 6811-1

Volver Arriba