Buscar: en esta colección | en esta obra
Gregorio Mayans y Siscar -... > Epistolario > Volumen XII : Mayans y los... > Gregorio Mayans y Siscar a Giuseppe Rocchi, 09 de abril de 1773

Datos del fragmento

Remitente Gregorio Mayans y Siscar Destinatario Giuseppe Rocchi Pag. Inicio 542 Pag. Fin 542

Texto

18  G. Mayans a G. Rocci, 9 de abril de 1773

   Viro de Rep. literaria optime merito, Iosepho Rocchio, typographo lucensi, Greg. Maiansius, generosus valentinus, S. D.

   Cl. Ioannes Baptista Herman, canonicus valentinus, vir doctisimus et eximie eruditus, cupit emere omnia opera Antonii Augustini. Itaque rem mihi gratissimam facies si ad eum miseris quae ad hunc diem edidisti et in posterum etiam mittas quae edentur. Indicabis autem singulorum librorum pretium, designans negotiatorem, vel quemlibet alium, cui solvi debent. Interea vide, vir eximie, an tibi in aliquibus rebus aliquod officium praestare possim. Vale et rem literariam, uti facis, diligenter cura. Valentiae Edetanorum V Eidus April. an. 1773.

BMV, Serrano Morales 72772-42

Volver Arriba